Gaudete

Gaudete, gaudete!
Christus est natus ex Maria virgine: Gaudete!

Tempus adest gratiae,
Hoc quod optabamus
Carmina laetitiae
Devote reddamus.

Gaudete…

Deus homo factus est
Natura mirante,
Mundus renovatus est
A Christo regnante.

Gaudete…

Ezechielis porta
Clausa pertransitur
Unde Lux est orta
Salus invenitur.

Gaudete…

Ergo nostra contio
Psallat iam in lustro,
Benedicat Domino
Salus Regi nostro.

Gaudete…

Musik und Text: anonym, Böhmen, wahrscheinlich Hussitisch, Spätmittelalter, aus aus der Sammlung: Jacobus Finno (= Jaakko Suomalainen (finnische Form): „Piae Cantiones“, Turku / Greifswald: 1582

Die Kommentarfunktion ist geschlossen.